utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410278

Charter Number: 02410278
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1215
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Egidius divina miseratione Herefordensis ecclesie minister eternam in domino salutem Noverit universitas vestra nos dedisse et concessisse Radulpho de Wallok et heredibus suis totam terram illam que iacet iuxta stratam publicam de qua contentio fuit inter Willelmum thes[aurarium] ecclesie nostre et Magistrum Alexandrum M[agistrum] Albinum Galfridum de Lac et Helyam de Raden ut ipse et heredes sui habeant et teneant terram illam de sacristaria libere et quiete ab omni servitio et exactione reddendo annuatim sacriste ecclesie nostre quinque solidos duobus terminis ad festum Sancti Michaelis et ad Annuntiationem beate Marie cum decima illius terre ad emendum oleum quod conburatur in una lampade in ecclesia nostra imperpetuum Hoc igitur quia consensu omnium predictorum necnon et consensu totius capituli Hereford factum est presenti scripto et sigilli nostri testimonio una cum sigillo capituli nostri communire curavimus Hiis testibus E thesaurario Magistro Thoma de Bosebur Hugone Bukehill clericis et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter