utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410282

Charter Number: 02410282
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1200 - 1215
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Egidius divina permissione Herefordensis ecclesie minister eternam in domino salutem Cum orta esset ambiguitas super decimis totius ville de Weston et decimis dominici de Henel ad quem de iure pertinerent tandem facta in generali capitulo diligenti inquisitione ex omnium virorum ecclesiasticorum circumiacentis patrie accepimus assertione prenominatas decimas ad abbate et onventum de Salopesberia ex antiquo iure pertinere Ne igitur futuris temporibus orta ambiguitate super eisdem aliquod evenerit molestationis predictis monachis dispendium et ius suum iuxta inquisitionem a nobis factam testificamus et eis presenti scripto et sigilli nostri testimonio sepedictas decimas confirmamus Hiis testibus magistris Teobaldo Galifrido de Ludel Philippo Map Ricardo et David capellanis Simone et Wilelmo clericis et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter