utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410283

Charter Number: 02410283
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1215
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Egidius divina permissione Hereford ecclesie minister presentis vite felicitatem et eternam beatitudinem Noverit universitas vestra nos venerabilis antecessoris nostri pie memorie Willelmi de Ver Herford episcopi auctenticum inspexisse instrumentum cuius tenorem perpendimus ipsis abbati et monachis de Tinterna indulsisse ut ipsi ecclesiam de Wolvaston et capellam de Alvynton cum omnibus ad eas de more spectantibus in usus suos proprios convertant Nos igitur pium et deo gratum esse considerantes religiosorum portiones augmentare ut crescentibus illorum bonis augeatur et munus deo famulantium det in hospitalitate manu tenenda caritas prenominatas ecclesiam et capellam iuxta prenominati tenorem instrumenti predictis abbati et monachis salvis matricis ecclesie nostre Hereford iure et dignitate presenti scripto et sigilli nostri appositione confirmamus Hiis testibus W thesaurario Herford Magistris Theobaldo Ricardo Rufo et ceteris
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter