utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410285

Charter Number: 02410285
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 - 1214
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Egidius dei gratia Heref episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos dedisse et concessisse et hac nostra presenti carta confirmasse Waltero de Gosebrok pro homagio et servitio suo custodiam totius bosci nostri in manerio nostro de Ros et preterea unam virgatam terre cum pertinentiis apud Aleton in predicto manerio pro predicto bosco custodiendo Concessimus etiam eidem Waltero omnia ligna in dicto bosco per tempestatem prostrata et etiam ramos per tempestatem prostratos et omnes coperones lignorum prostratorum quocumque modo prostrata sint excepto cabilicio et exceptis lignis ad opus nostrum prostratis et omnes ceppos et cortices tempore excoriationis habend et tenend de nobis et successoribus nostris sibi et heredibus suis in perpetuum bene et in pace libere et quiete et integre in omnibus libertatibus et omnibus locis et omnibus rebus Nos vero et successores nostri predictam custodiam totius dicti bosci nostri de Ros cum omnibus supradictis et cum predicta virgata terre et suis pertinentiis predicto Waltero et heredibus suis contra omnes gentes in perpetuum warantizabimus et quia volumus quod hec nostra donatio et concessio rata et stabilis in perpetuum permaneat hac presenti carta nostra et sigilli nostri impressione illam confirmavimus Hiis testibus Iohanne de Say Waltero decano de Ros Radulfo Avenel Radulfo de Wysham Iohanne filio Stephani de Heref Roberto de Aubemar Roberto de Treges Willelmo de Hugeleye Radulfo clerico et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter