utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410289

Charter Number: 02410289
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1202
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta pervenerit Egidius dei gratia Hereford ecclesie minister humilis salutem in vero salutari Notum vobis facimus quod nos concessimus Willelmo ianitori omnes terras et tenementa cum aisiamentis earum quas idem W tenuit in manerio de Presteburi ex donatione venerabilium antecessorum nostrorum videlicet Roberti Foliot et Willelmi de Ver episcoporum Hereford quorum cartas inde Willelmo indultas inspeximus et volumus quod idem Willelmus easdem terras teneat sibi et heredibus suis in perpetuum de nobis et successoribus nostris libere et quiete reddendo singulis annis ad quatuor terminos quatuordecim solidos videlicet pro una virgata terre et pro duabus essartis octo solidos et pro dimidia virgata terre quatuor solidos et pro uno lundier duos solidos Quod quia ratum et inconvulsum in perpetuum manere volumus presentis carte serie et sigilli nostri inpressione confirmavimus et corroboravimus Hiis testibus Hugone de Braosa Magistro Philippo Magistro Hugone de Map Willelmo capellano de Kilpec Magistro Albino Magistro Serlone Roberto de Furches Willelmo Buteiller Ricardo de Kent Roberto de Schiptun Philippo camerario Nicholao de Perers Radulfo filio eius Hugone de Kilpec Ingelot Rogero Fiillel Waltero Fillel Iordano Hereo et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter