utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410326

Charter Number: 02410326
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1219 - 1234
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Folyot dei gratia Herefordensis ecclesie episcopus in domino salutem Quoniam pium et gratum deo esse consideramus portiones religiosorum augmentare ut crescentibus eorum bonis augeatur et numerus deo famulancium et in hospitalitate manutenenda caritas sustentetur noveritis nos divine pietatis intuitu concessisse et indulsisse dilectis filiis nostris abbati et conventui de Dora decimas provenientes de quadraginta acris terre in que fuit foresta regis quas decimas Iohannes de Kylpec dictis monachis per cartam suam contulit qui predictas quadraginta acras ab eisdem monachis tenet quod ne de cetero alicui revocetur in dubium illud auctoritate episcopali et presenti scripto sigilli nostri appositione munito confirmamus Hiis testibus Domino Symone archidiacono de Salopeb Thoma decano de West Waltero de Banneb tunc senescallo episcopi Roberto decano de Stratt et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter