utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410330

Charter Number: 02410330
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Inspeximus
Date: 1231 - 1234
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Folyot dei gratia Herefordensis episcopus R decanus cum toto capitulo Hereforden salutem in eo qui est vera salus Ad notitiam vestram volumus pervenire quod nos inspeximus transcriptum cuiusdam carte bone memorie predecessoris nostri Gerardi quondam Herefordensis episcopi et etiam totius nostri capituli sub sigillo bone memorie Symonis quondam Wygorn episcopi mentionem expresse facientis se cartam predictam inspexisse hanc formam continentem [] Et quia nos cartam predicti predecessoris nostri Gerardi prenotatam prout multorum fide dignorum prestitum nobis sacramentum investigavimus et pro certo comperimus esse combustam una cum ecclesia predicta apostolorum Petri et Pauli in Glouc anno gratie millesimo centesimo vicesimo secundo nos predictorum religiosorum et successorum suorum indempnitati in hac parte prospicere volentes ut tenemur predictas ecclesias de Chirchamet de Preston et etiam omnes decimas res et possessiones easdem per predecessorem nostrum sepedictum et capitulum superius concessas eisdem religiosis et eorum successoribus iterato concedimus pro nobis et successoribus nostris perpetuo habendas et possidendas et nunc et prius concessas ratas habentes confirmamus et presens scriptum sigilli nostri et capituli nostri appositione roboramus Omnia premissa concedente et ratificante toto capitulo nostro Herefordensi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter