Charter Document - 02410335
Charter Number: 02410335
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1230 - 1234
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Licence
Date: 1230 - 1234
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Foliot divina miseratione Hereford ecclesie minister humilis eternam in domino salutem Inspeximus cartas bone memorie Egidii et Hugonis predecessorum nostrorum et dilectorum in Cristo filiorum decani et capituli Hereford in quibus continetur quod ipsi post mortem Magistri Ade qui ecclesiam de Stoke possidet prenominatam ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis abbati et conventui de Haghmon in usus proprios confirmaverunt Nos vero denique habentes pre oculis post mortem dicti Ade dictam ecclesiam cum pertinentiis suis dictis abbati et conventui inperpetuum possidendam concessimus et eosdem in corporalem possessionem eiusdem ecclesie induci fecimus Hiis testibus Magistro T Foliot Elia canonico Lenthon Iohanne canonico de Wigemor Magistro Willelmo Platun Adam de Salop canonico Hereford Rogero capellano Willelmo de Dudelb Godefrido clerico