utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410337

Charter Number: 02410337
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Undertaking
Date: 1219 - 1223
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit H Folyot dei gratia Herefordensis episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra quod terram quandam de Piona spectantem ad prebendam domini Roberti Foliot ad quam etiam prebendam quadam terra pertinet in villa de Wolvythehope canonicorum Hereford ab eadem prebenda separavimus propter commodum ecclesie nostre Heref et omnium successorum nostrorum Predictus enim R Folyet reddidit nobis et quietum clamavit totam terram et totum ius quod pater suus W Folyot vel ipse unquam tenuerunt vel habuerunt vel dixerunt se habere de predecessoribus nostris in civitate Heref vel extra in feodo episcopi Heref Remisit etiam et quietum clamavit predictus R Folyot totum ius quod habuit vel dixit se habere de duobus molendinis in Eyene et totum ius suum in terra de Lutteleg et in terra et in redditu et in omnibus aliis rebus quod unquam habuit pater suus vel ipse in civitate Heref vel in burgo vel extra de feodo episcopi in pratis et pastura in terraculta vel inculta et omnibus locis Cui etiam donationi vel concessioni interfuit Reginaldus filius eius et consensum prebuit Nos vero considerantes maximum et perpetuum commodum ecclesie nostre et omnium successorum nostrorum predictam terram de Piona venerabili capitulo nostro Heref contulimus in puram et perpetuam elemosinam sicut carta nostra testatur et predictas terras quas predictus Robertus Foliet nobis et successoribus nostris reddidit et quietum clamavit in usus nostros et omnium successorum nostrorum recipimus et reservamus Volentes etiam non minus indempnatis prebende predicte quam commodis nostris vel successorum nostrorum providere ne predicta prebenda in aliquo dampnificata quicumque eam possident minus sufficiat eidem prebende et omnibus canonicis eandem pro tempore habituris decimum denarium omnis proventus nundinarum nostrarum de Ledebur in compensationem terram de Pyona assignavimus et terram de Walynton in Ledebur sub Maliverna illam scilicet quam Samuel quondam tenuit et postea uxor sua Iuliana habendam et tenendam omnibus futuris canonicis eiusdem prebende cum omnibus pertinentiis et libertatibus de nobis et successoribus libere quiete et honorifice reddendam inde nobis et successoribus nostris duodecim solidos annuatim scilicet in nativitate Sancti Iohannis Baptiste iii s et in festo Sancti Michaelis iii s et in festo Sancti Andree iii s et in annuntiationem beate Marie iii s pro omni servitio exactione et demanda que ad terram pertineat vel pertinere possit excepto regali servitio Preterea assignavimus predicte prebende et omnibus canonicis eandem prebendam habituris terram de Hedelin parochia de Ledebur cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus habendam et tenendam de nobis et successoribus nostris libere et quiete reddendo inde nobis et successoribus nostris annuatim xx s ad quattuor terminos scilicet ad quemlibet predictorum terminorum v s pro omnibus servitiis et exactionibus Nos vero et successores nostri predictum decimum denarium omnium proventuum et exitum nundinarum nostrarum de Ledebur et predictam terram de Walynton cum omnibus pertinentiis et libertatibus suis exceptis regali servitio omnibus futuris eiusdem prebende canonicis warantizabimus Eidem si nos et successores nostri non fecerimus dabimus et assignabimus eidem prebende et omnibus canonicis eam habituris omnes terras et redditus omnes quos predictus R Folyot nobis reddidit et quietum clamavit vel aliud racionabile excambium secundum iudicium et arbitrium capituli Hereford Nos autem hanc concessionem ratam et inconvulsam permanere volentes huic scripto sigillum nostrum et sigillum capituli nostri apponi fecimus Hiis testibus M[agistro] T Folyot Roberto le Poher tunc senescallo Waltero de Bannebir Magistro W de Muney M[agistro] G de Bukehull Waltero de Parys Bernardo de Ledebur et Willelmo de Duddeleg et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter