utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410340

Charter Number: 02410340
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1219 - 1234
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis ad quos presens scriptum pervenerit H Foliot dei gratia Herefordensis episcopus salutem in domino Ea que in pias causas conceduntur confovere et ampliare pium esse et deo credimus acceptabile Cum igitur in diocesi nostra obtentum sit et a predecessoribus nostris confirmatum ut canonici ecclesie nostre Herefordensis siu decedentes siu in religionem se transferentes ab illo tempore fructus prebendarum suarum integre percipiant per annum nos consilio virorum prudentum de consensu capituli nostri Hereford sacra approbante sinodo idem beneficium in dignitatibus ecclesie nostre esse volumus et auctoritate pontificali confirmamus Ita quidem quod in dignitatibus constituti post mutationem vite sue suprascriptam integre percipiant per annum exceptis hiis quorum dignitates pocius consistunt in iurisdictione quam in aliis et excepta sustentatione competenti ministrorum qui officia dictarum dignitatum pro mortuis per annum execuntur Clericis autem in diocesi nostra beneficiatis indulgere dignum duximus ut quacumque parte anni siu decedant siu in religionem se transferant fructus laborum suorum de propria agricultura ecclesiastica per annum similiter integre percipiant
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter