utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410348

Charter Number: 02410348
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1219 - 1231
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus presens scriptum inspecturis Hugo Foliot divina miseratione Hereford ecclesie minister humilis salutem in domino Ex commissi nobis officii sollicitudine tenemur ea que divinis locis collatione fidelium mancipantur ut firmam stabilitatem sortiantur episcopalis auctoritatis diligentia roborare Et quia iuxta est dies perditionis et adesse festinant tempora desiderantibus bona domini in terra viventium necesse est intelligere super egenum et pauperem ut propter peccata nostra quibus iram meruimus positi quasi signum ad sagittam fugere valeamus a facie arcus scelera peregrinationis nostre elemosinarum largitione redimentes Dum enim per vite presentis lubrica periculose transimus in terris sub securitate per manus egentium pie largita collocamus in celis Preter elemosinam enim sola nichil ex hac vita portabimus sed illam per manus pauperum feliciter in celum premittimus Attendentes igitur inter hec et cetera opera misericordie hospitalitati fere nichil esse preferendum et tantam eius gratiam quod Loth et Abraham qui homines consueverunt etiam angelos hospitari meruerunt ipsos etiam tanta mercede remuneratos quod alter subversionem Sodome evasit et alter ex coniuge sterili filium habere promeruit hospitale quoddam ad peregrinos et pauperes suscipiendos apud Ledebir sub Malvernia construximus ad honorem dei et sancte Katerine virginis et omnia pia devotione fidelium eidem hospitali et aliis ibidem deo deservientibus collata vel futuris temporibus conferenda episcopali auctoritate duximus confirmare Et precipue ex concessione nobis et preclari viri domini Walteri de Lacy ecclesiam de Westun in usus proprios post decessum Thome decani de Westun rectoris eiusdem ecclesie convertendam de qua idem Thomas unam libram incensi eidem hospitali annuatim interveniente auctoritate episcopali nomine pensionis persolvit Et ecclesiam de Kenepeleyh ex concessione nobilis viri domini Galfridi de Longo Campo post decessum Roberti decani rectoris eiusdem ecclesie qui unam libram incensi nomine pensionis annuatim similiter exsolvit Et ecclesiam de Yarhull ex concessione predicti domini Walteri de Lacy post decessum Moysi rectoris eiusdem ecclesie qui etiam unam libram incensi nomine pensionis annuatim eidem hospitali exsolvit salvis in predictis ecclesiis debitis consuetudinibus tam episcopalibus quam archidiaconalibus Preterea dedimus et concessimus ad fundandum idem hospitale duo burgagia in villa de Ledebir scilicet unum burgagium et dimidium quod emimus de Iohanne filio Gersante reddendo per annum episcopo decem et octo denarios et dimidium burgagium quod emimus de Margareta filia Gileberti Franceis reddendo annuatim sex denarios et unum burgagium in novo vico quod emimus de Roberto de Staninges reddendo per annum duodecim denarios nec eadem burgagia umquam magis reddiderunt episcopo Et quicumque idem hospitale beneficiis et gratia fovere curaverint gratiam divinam et eterne retributionis premia consequantur et qui contra hoc aliquid attemptare presumpserint indignatione dei omnipotentis involvantur nisi celeriter resipiscant Et ut hec omnia maiori et perpetua gaudeant firmitate invocata gratia et presentia altissimi et precelse genitricis eiusdem et omnium celestium virtutum presenti scripto sigillum nostrum apposuimus Hiis testibus Thoma decano Hereford et eiusdem loci capitulo
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter