utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02410370

Charter Number: 02410370
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1219 - 1230
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Hugo Folyoth dei gratia Hereford episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra nos dedisse et concessisse Waltero de Horlesdon pro homagio et servitio suo molendinum nostrum de Upton cum tota terra de Upton et cum omnibus pertinentiis suis et totam terram quam Elfredus molendinarius tenuit cum omnibus pertinentiis suis die qua obiit et liberum cursum aque ubi melior et utilior illi erit inter terram de Lynton et terram de Kyngeston et preterea nos et successores nostri totum meremium ad dictum molendinum necessarium et ad omnia pertinentia sua semper cum opus fuerit inveniemus et auxilium ad illud attrahendum et petras ad idem molendinum necessarias cum opus erit attrahere faciemus tenendum et habendum sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris in feodo et hereditate libere et quiete et integre in bosco et plano in pratis et pascuis et stagnis et omnibus libertatibus et locis reddendo inde annuatim nobis et successoribus nostris triginta quatuor solidos et quatuor denarios ad quatuor terminos anni per episcopatum Hereford constitutos pro omni servitio exactione et demanda Pro hac donatione et concessione dedit nobis predictus Walterus sex marcas pre manibus et dat annuatim nobis et successoribus nostris dimidiam marcam plus quam aliquis alius dare consuevit pro eodem molendino et volumus et precipimus quod ballivi nostri de Ros et de Upton distringant omnes homines et feminas totius ville de Upton ad sequendum et exercendum molendinum nostrum de Upton cum omnibus molturis suis et ibi morari usque dum possint perficere Et quia volumus quod hec nostra donatio et concessio rata et stabilis permaneat eam presenti carta et sigilli nostri munimine confirmavimus Hiis testibus Thoma precentore Hereford Waltero de Bannebur tunc sen[escallo] nostro Iohanne ballivo de Ros Thoma persona de Waleford Henrico fratre eius Thoma de Caple Willelmo fratre eius et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter