utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02411170

Charter Number: 02411170
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Settlement
Date: 1142 - 1175
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Videlicet quod iamdicti canonici prescriptas ecclesias de Berkelhernes cum universis ad eas pertinentibus que ipsi canonici tempore inite transactionis vel aliquis eorum nomine possidebat perpetuo nomine monachorum Rading possidebunt solvendo monachis pro illis ecclesiis annuas xx marcas in perpetuum x ad Pascha et x ad festum sancti Michaelis Cum autem de assensu utriusque partis fuerit ut ea que a monachis Gloecestrie vel a quibuslibet aliis detinetur sive ecclesie sint sive alia beneficia de Berkelhernes mediante iustitia revocentur ad eorum revocationem sumpus pro equis portionibus debebunt ab utraque partium ministrari Et quicquid per sententiam evincere vel pace interveniente recuperare poterunt in usus communes tam monachorum quam canonicorum pro mediis portionibus cedet Ad hec sciendum quod dominus rex predictus de solutione iam dictarum xx marcarum quoad Henricus Exoniensis archidiaconus vixerit ita provisurus est quod et monachi Rading eas a canonicis prenominatis annis singulis sine difficultate percipient et canonicorum indemnitati providebitur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter