utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02411268

Charter Number: 02411268
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1148 - 1163
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Ego dei gratia Heref episcopus R manu mea propria concessi et confirmavi ecclesie Rading et eius abbati primo domino Hugoni ecclesiam Sancti Petri de Leom cum omni ad ipsam pertinente parrochia scilicet de Bradeford et de Ach et de Leena et de Diliga prima et secunda que ambe magis proxime sunt Leom et de Lintheleg et de Kinardesleg et de Winet et de utraque Sarnesfeld et de Titelleg de Hopa quoque et de Wavert de Niwent et de Gatredehope de Stok quoque et de utraque Hethfeld et de Risebir et de Humbr et Gedefenn et Buterleg et Bradefeld et utraque Hamt et Forda et Heanoure et Eatun et Heent de Stoct quoque et Esscet et Bremesfeld et Uptun et Miclat et Dreit et Hamenessce et Wihale et Putlesd et Brochamet et Forda de Luston quoque et Heia et Crofta Hec antiqui et autentici viri in presentia mea attestati sunt et plurima que antiquitus de parrochia Leom fuerunt pro vetustate nimia se tacuisse dixerunt Nos vero que supradicta sunt ecclesie Rading et eius abbati confirmamus salva iustitia quam unicuique servare debemus Act [] Gilebertus dei gratia Heref episcopus dilectis sibi in Cristo universis sancte matris ecclesie Hereford filiis salutem Predecessoris nostri bone memorie R Heref quondam episcopi vestigiis adherentes que ecclesie Rading et eius abbati primo domino Hugoni ipse concessit et confirmavit nos quoque eidem ecclesie et eius abbati domino Rogero concedimus et confirmamus scilicet ecclesiam Sancti Petri de Leom cum omni ad ipsam pertinente parrochia scilicet de Bradeford et de Ach [] Hec antiqui et autentici viri in presentia prefati episcopi sicut in carta ipsius continetur attestat sunt ad parrochiam Leom pertinere Que pariter omnia et nos Rading ecclesie confirmamus salva iustitia quam unicuique servare debemus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter