utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02411353

Charter Number: 02411353
Cartulary Title: Hereford 1079-1234 Volume 7
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1226 - 1234
Date Type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego A dei gratia abbas Rad et eiusdem loci conventus unanimis dedimus et concessimus Henrico de Burton capellano vicariam Leom que dicitur ad crucem et de Hop cum omnibus pertinentiis suis in perpetuam elemosinam possidendam hoc modo ut in propria persona ministret et de singulis missis unum si deus dederit et non amplius percipiat denarium et secundas divisas rationabiles circa morientes que tales sint et esse debent quod primas non excedant et totum panem et cervisiam que ex obatione fidelium provenerit sive Leom sive Hop et quicquid ex tricenariis vel ex confessione fidelium in Quadragesima provenerit quod non sit loco decime percipiet et etiam denarii de sponsalibus qui offeruntur super libro in ostio monasterii Volumus etiam et concedimus quod predictus Henricus et successores sui vicarii Leom percipiant annuatim de bursa nostra Leom xl solidos hoc modo assignatos videlicet in festo sancti Michaelis x solidos et ad Natale domini x solidos et ad Pascha x solidos et in festo sancti Iohannis Baptiste x solidos et dabit nobis predictus Henricus annuatim dimidiam marcam argenti in festo sancti Michaelis nomine pensionis pro predicta vicaria
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter