utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420003

Charter Number: 02420003
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1114
Date Type: Internal, A.D., Calendar

map View Map
Charter:
Anno ab incarnatione domini MCXIIII kalendis Decembris facta est conventio in Insula Vecta inter ecclesiam sancte Marie de Caresbroc et Alvietum eiusdem ecclesie presbiterum et ecclesiam sancti Andre de Chale et Hug Gernun qui eandem ecclesiam fundavit in presentia Willelmi Giffard Wintoniensis episcopi qui eadem die predictam ecclesiam de Chale dedicavit apud quam dedicationem ex clamata et confirmata est hec conventio multorum testimonio Alvietus presbiter calumniabatur quod ecclesia de Chale erat de parochia ecclesie sancte Marie de Caresbroc et Hugo Gernun dicebat quod homines de feudo suo non erant ecclesie de Caresbroc vel alibi attitulati set vivi potuerant ire antiqua consuetudine ad quam vellent ecclesiam et mortuorum corpora ubicumque vellent sepelire Hoc dicebat eos potuisse et fecisse Alvietus autem hoc negabat et per considerationem calumpnie sue probationem offerebat set ne dampnum super utrumlibet ecclesiam verteretur et ut pax et amor inter eos et ipsorum amicos confirmaretur per considerationem communium amicorum et per concessionem et confirmationem episcopi facta est hec concordia Hugo Gernun concessit ecclesie sancte Marie de Caresbroc totam medietatem terre et decimarum et sepulture et oblationum excepta propria domo sua quas miserunt vel mittent ad ecclesiam de Chale sive homines in ipsius Hugonis feodo manentes sive quicumque alii Et ad servitium et sustentationem et defensionem et reparationem ecclesie remanet sine participatione terra qua Hugo dotavit ecclesiam et decima propriarum carrucarum et ut supradictum est oblationes proprie domus Et presbiter de Chale faciet totum servitium ecclesie in vivis et defunctis in libris et vestimentis in defensione et reparatione etiam si funditus corruerit et hoc totum faciet sine auxilio et erogatione presbiteri de Caresbroc et per hanc concordiam concessit Alvetus presbiter fieri atrium apud ecclesiam de Chale Hanc conventionem episcopus sigilli sui testimonio approbavit et sub perpetuo anathemate confirmavit ut quicumque hanc conventionem scienter violaverit anathema sit Testibus hiis Richerio capellano episcopi et decano Stephano clerico Rogero de Melaford Radulfo Mansello
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter