utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420004

Charter Number: 02420004
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation, Licence
Date: 1107 - 1128
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus dei gratia Wyntoniensis episcopus omnibus fidelibus sibi commissis salutem et benedictionem Dominus abbas Hugo Certeseyensis et eiusdem ecclesie fratres religioni et sanctitati pro posse insistentes propter nimiam ecclesie sue parvitatem eam a fundamento renovare et ampliare cum dei adiutorio inceperunt Qua de causa precipio et precipiendo confirmo quatinus omnes de hiis iiii villis videlicet de Certes de Thorp de Eggham et de Chabeham qui in christianitate vivi vel mortui manere desiderant decimas suas legaliter dent Insuper licentiam de omnibus qui in episcopatu meo sunt quorum deus cor tetigerit ad opus inceptum perficiendum decimas suas dare Et notum sit omnibus donationem decime de Horsleie et de Comptona quam in presentia mea dedit deo et sancto Petro Walterus filius Oteri et illam de Chepstede quam coram me dedit Robertus Oil de Larrun et de Fecham quam Robertus Albus et illam quam dedit Robertus de Watevyll scilicet de Cullesdona et de Essher et illam quam dedit Oswoldus de la Legh me confirmasse ut stabilis sit imperpetuum et sub anathemate precipio ne quis eam a loco prefato subtrahat vel minuat Dominus sit cum omnibus vobis Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter