utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420018

Charter Number: 02420018
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1111 - 1118
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Gyffard dei gratia episcopus Wyntonie Waltero filio Edwardi vicecomiti et omnibus baronibus Wylteschir Francis et Anglis et omnibus hominibus de tenetura episcopatus Wynton salutem et benedictionem Sciatis quod ego per consilium et favorem Mathildis regine Anglie et Rogeri episcopi Salesbirie et Roberti Lyncolniensis episcopi et Ricardi episcopi Lundoniensis et Rannulfi Dunelmensis episcopi et Walterii de Glocestra et Adam de Port et Nigelli de Oili et Radulphi de Limesia et Herberti camerarii et Nigelli de Calne et Walterii filii Edwardi vicecomitis et Radulphi Basset et Hugonis de Bouclond et Gaufridi Ridel et multorum aliorum baronum regis resaisivi Gaufridum priorem secundum et monachos sancti Petri Wynton ecclesie episcopalis ad ipsorum victum de tribus hidis in Aweltona et Patenia quas Willelmus rex gloriosus qui Angliam conquisivit mutuatus fuerat et monachis eiusdem conventus ad opus Willelmi Escudet tantum dum viveret sicut ipse rex testatur per breve suum et et precepit ut post mortem eiusdem W sine calumpnia alicuius hereditatis rediret in victu predictorum fratrum
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter