utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420019

Charter Number: 02420019
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1120 - 1129
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
W[illelmus] dei gratia Wynton ecclesie episcopus omnibus Cristi fidelibus salutem et benedictionem dei et suum prout valet Notum esse volo communi caritati omnium vestrum me concessisse deo et dominis meis beatis apostolis Petro et Paulo et beato Swythuno confessori et matri ecclesie Wynton cui deo auctore deservio totam omnino oblationem ebdomade Pentecostes quam ipse primus omnium episcoporum huius ecclesie institui fieri in eadem ebdomada ab omnibus presbiteris et parochianis eorum de tota Hamtescira et Surreya et insula de Wyght sicut est consuetudo fieri per omnes alias matres ecclesias episcopalium sedum ita ut sit prope accitu lata ad necessaria queque ministeria ecclesie vel altarium tam luminis quam aliarum rerum ecclesiasticarum pro salute et remedio anime mee et omniumque parentum amicorum et beneficiorum antecessorum et successorum meorum episcoporum et fundatorum quoque et beneficiorum et omnium monachorum istius ecclesie Hanc autem donationem cum primo fecissem coram Hugone tunc priore a manum et curam Godefridi tunc temporis secretarii coram maioribus ecclesie tam monachis quam clericis in camera prioris postea tamen eam plenius concessi et confirmavi die v Kalendarum Iulii Ipsa siquidem die dedicavi altare in honorem domini et patroni mei beatissimi Swythuni et hanc ipsam donationem meam eidem altari iam dedicato dotis nomine super imposui coram omni multitudine cleri et populi qui ad eiusdem dedicationis solemne officium solemni frequentia convenerunt Quicunque ergo huic nostre concessioni atque dispositioni assenserunt et ad hoc ut rata firmaque permaneat adiuverint sit eis gratia et pax a deo patre nostro et domino Iesu Cristo Si quis vero sive vi sive aliquo pravo molimine hanc vel imminuere vel immutare vel certe omnino adnichilare temptaverint sciat se inde redditurum deo rationem ante tribule Cristi et ab ipso domino omnibusque sanctis eius eternaliter dampnationi nisi quod male deliquit condigna penitentia et satisfactione emendare festinet
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter