utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420020

Charter Number: 02420020
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Narrative
Date: 1128 - 1129
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus dei gratia Winton episcopus presentibus et futuris fidelibus salutem et benedictionem Noverit universitas vestra quod predecessor meus dominus Walkelinus episcopus postquam suscepit episcopatum dimidiavit omnia pertinebant ad ecclesiam Winton medietatem sibi et aliam medietatem conventui assignans Postea Symeon frater eius primus in ecclesia prior factus resignavit episcopo omnes milites qui pertinebant ad partem conventus pro diversis expensis Episcopus deinde ap ructavit ccc libratas terre de parte monachorum ad ecclesiam faciendam que perfecta restituerentur eis sine omni occasione Procedente tempore favente eodem priore usurpavit sibi ius patronatus ecclesiarum que pertinebant ad partem monachorum Ego vero factum eius corrigens ius patronatus omnium ecclesiarum suarum et ecclesiam de Ellendune ad libros faciendos conventui debita resignatione restitui et presenti carta confirmavi et dignitates eorum et libertates possessiones et consuetudines et omnia iura sua Dominus et rex H precepit et prohibuit ne aliquis eos vexaret infra civitatem vel extra neque in nullo loco et ne manus apponeret in illis que ad eos pertinent sine eorum assensu Hoc idem precepto regio sub anathemate confirmavi adiciens quod quicquid in preiudicium eorum fiet pro infecto habeatur et ut liberi sint standi pro se et ecclesia sua Et ne aliqui successorum meorum nec aliqui alii quicquam auferant ab eis de iure suo malum potius quam bonum exemplum sequendo non attendentes nomen patris et pastoris magis diligant et benefaciant filiis adulterinis nepotibus et parentibus quam filiis spiritualibus quibus loco dei presunt et per quos fere omnia bona sua possident Hanc cartam dedi dictis monachis meis ad munimentum ut diligentius reddebant orent pro salute anime mee et predecessorum et successorum eam manu tenentium et regum et omnium benefactorum suorum Coram Rogero episcopo Sar et Bernardo episcopo de sancto David Richero archidiacono Ricardo Gir capellanis meis Gaufrido cancellario Willelmo de Ponte Arch et pluribus aliis Quicunque hanc cartam firmam et stabilem esse permiserit sit ei a deo gratia et misericordia Si vero aliquis contra eam fuerit vel eam deleverit deleat deus nomen eius de libro vite nisi se emendaverit
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter