utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420024

Charter Number: 02420024
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1142 - 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Winton episcopus Gauf [priori et Hugoni archidiacono] Winton et Alwino decano Surreie et ei clero et populo Hamptesire et Surreie salutem Non latet prudentiam vestram quot incommoditates quantasve iniurias ego et predecessores mei vocatione regia vel aliis negotiis imminentibus London tracti hospitandi causa ibidem sustinuimus domo etiam propria in eadem urbe carentes eadem hospitandi tam alienis lucris graviter in serviebamus Tantis igitur anxietatibus ego Henricus episcopus commotus domum et terram que fuerunt Orgari divitis et plures alias terras circumiacentes que fuit de soca ecclesie et monachorum de Bermondsey eorundem monachorum concessione et attestatione multorum et regia confirmatione altiori precio comparavi eo tamen tenore et pacto erga predictam ecclesiam et monachos de Bermondesey id actum est ut et ego et successores mei easdem terras de soca eorum emptas de ecclesia et monachis recognoscamus et pro annuis redditibus et quibusdam servitiis quos de eisdem terris prenominatis monachis reddebantur xl s scilicet xx s ad Pascha et xx s ad festivitatem sancti Michaelis annuatim persolvemus Hii sunt testes Ricardus de Menys Magister Iordanus Wacius archidiaconus Dunelm Rollandus clericus sancti Albani Ansgerus et Robertus capellani episcopi Walterus clericus de sancto Albano Henricus clericus de Suewerth Robertus presbiter de sancta Margareta Robertus sacerdos de sancto Georgio Iohannes presbiter de sancto Olavo Richardus clericus de Suewerth Algarus presbiter Gerardus Engan Willelmus frater eius Aldredus Aldulfus Alfranus Almarus Deremanus Gerinus Walderus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter