utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420028

Charter Number: 02420028
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1153 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis H dei gratia Wint[oniensis] ecclesie minister salutem Universitati vestre notificamus quod nos presentatione Manaseri Biset canonicos de Brumora in ecclesiam de Rocheburne recepimus et eandem ecclesiam predictis canonicis auctoritate nobis a deo commissa confirmamus et presentis scripti nostri munimine corroboramus ut eam cum omnibus pertinentiis suis in perpetuum habeant et possideant Facta est autem hec canonicorum intromissio assensu et petitione Crispini sacerdotis qui etiam quamdiu in seculo vixerit annuam pensionem scilicet duos solidos canonicis de Brumora persolvet His testibus magistro Iordano magistro Auberto Petro filio Rich[i] Simone Gaufrido de Charite Roberto de Card Godefrido filio Sawi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter