utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420031

Charter Number: 02420031
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1145 - 1148
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eug[enio] summo pontifici domino et patri suo sanctissimo H dei gratia Wint[oniensis] ecclesie minister salutem et debitam in omnibus obedientiam Expedit omnibus et maxime sacerdotibus Cristi ut veritati inhereant expedit ut quod verum esse cognoverint nullatenus diffiteantur Hoc nimirum intuitu que de fratre nostro Bernardo Menevensi episcopo vidimus et audivimus coram sanctitate vestra presentibus litteris testamur et dicimus Vidimus quod idem frater et coepiscopus noster ad vocationem domini Cantuar[iensis] archiepiscopi venerit et presentiam suam una cum fratribus et coepiscopis suis ad iussionem ipsius ei exhibuerit Audivimus quod idem frater noster in Cantuar[iensi] ecclesia consecratus sit et eidem ecclesie professionis vinculo teneatur astrictus Valeat sanctitas vestra
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter