utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420033

Charter Number: 02420033
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1129 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Wint[oniensis] ecclesie episcopus omnibus fidelibus in parochia Wint constitutis salutem Sciatis me per dei gratiam capellam illam que est in Insula sub castello de Karesbroc in honorem sancte Crucis et apostolorum Petri et Pauli et beati Swithuni consecrasse cimiterium autem feci monachis tantum ibi servientibus et eis ministrantibus qui seculo abrenunciaverint et ibi professi fuerint Si quis alius ibi sepeliri elegerit potestati et voluntati sacerdotis matris ecclesie id est sancte Marie de Caresbroc commisi et ne aliqua inde controversia oriatur Ideo literis meis et sigillo meo conventionem istam confirmavi Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter