utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420035

Charter Number: 02420035
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1139 - 1143
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Wintoniensis episcopus et apostolice sedis legatus archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus baronibus iusticiis vicecomitibus et omnibus fidelibus et filiis sancte dei ecclesie per Angliam constitutis tam presentibus quam futuris salutem Locorum venerabilium cura nos ammonet de eorum utilitate per omnia cogitare Eapropter paterne dilectionis intuitu terras ecclesias possessiones quas ecclesia de Cirecestr antiquitus possedisse dinoscitur seu omnia que venerabilis memorie rex Henricus et rex Stephanus frater noster cartis et sigillis suis ei confirmarunt presentibus litteris eidem ecclesie et canonicis secundum regulam beati Augustini ibidem deo militantibus confirmamus et ne quis aliquid inde ausu temerario perturbare vel minuere presumat auctoritate apostolica inhibemus Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter