utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420038

Charter Number: 02420038
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1149
Date Type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae
map View Map
Charter:
Notum sit omnibus fidelibus dei quod ego Henricus dei gratia Wintoniensis episcopus rediens a Roma Cluniacum et cognoscens quod eadem ecclesia Cluniacensis involuta et impedita esset debitis et usuris pondere et numero duorum milium marcarum argenti pro dei amore et anime mee salute ad ipsam expediendam et liberandam domino Petro abbati et conventui eiusdem ecclesie accommodavi mille uncias auri tam in auro quam etiam in argento tali tenore quod ipse abbas et fratres ecclesie reddent michi unoquoque anno centum uncias puri auri quousque predicte mille uncie ex integro michi persolvantur Si vero interim ab hac vita me recedere contigerit quicquid de predicto debito fuerit sive remanserit prefate ecclesie dono et concedo Concessi etiam eis quod ad eandem expeditionem et deliberationem sumerent aurum quo magna crux et imago eius sumptibus meis et munere meo ornate erant scilicet quingentas uncias auri tali conditione quod unoquoque anno a predicto abbate et fratribus sexaginta uncie optimi auri ad prenominate crucis reparationem reddentur quousque eadem eodem modo et pondere quo fuerat reparetur et perficiatur Hanc conventionem predictus abbas cum priore et omnibus fratribus promiserunt michi in veritate se observaturos Prenominate vero peccunie scilicet mille uncie auri que michi reddende sunt et sexaginta uncie ex quibus crux reparari debet singulis annis in quadragesima reddentur scilicet unoquoque anno in octabis Pasche ex integro persolvende Quod si predicta pecunia eodem modo et eodem termino quo prescriptum est soluta non fuerit burgenses qui hanc conventionem firmiter observandam iuraverunt infra murum interius quo ecclesia et claustrum clauditur in captione se ponent nec exinde egredientur quousque pecunia sic predictum est persolvatur Promisit etiam michi abbas cum fratribus quod si me ab hac vita migrare contingeret antequam crux sicut prescriptum est reparata esset non ideo opus crucis reficiende mutaretur vel differetur nec ipsa crux nec cuppa aurea cum gemmis in qua corpus Domini reconditur neque scutella greci operis neque urceus neque constantinus argenteus neque pannus altaris auro intextus aliquo modo ab ecclesia auferrentur Ex parte episcopi testes fuerunt magister Willelmus Lugdunensis Guazo archidiaconus Rodulfus clericus Willelmus et Robertus capellani Walterius clericus Richardus Cocus Henricus Guarellus Adam filius Azonis et alii plures Ex parte autem abbatis et conventus Hermannus prior Petrus subprior Robertus camerarius et Inbertus socius eius Enguizo camerarius abbatis Ademarus sacrista Savericus elemosinarius et alii plures Nomina vero burgensium qui iuraverunt hec sunt Rodulfus de Charolos Iohannes Couredius Bernardus Colungerius Meschinus Nivernensis Blancardus mercator Philippus de Avinnai David de Bosco Stephanus Quailot Blanchet Durannus mercator Seguinus Letaldus Arnaldus Gaufridus Cheverus Petrus de Bello Monte Seguinus Raimmundus Stephanus Beslunc Winebaldus Petrus Burdinus Silvester Anno ab incarnatione domini MCXL nono facta fuit hec conventio inter dominum Henricum Winton[iensem] episcopum et domnum Petrum Cluniacensem abbatem et conventum in capitulo Cluniaci Prima vero quadragesima sequenti incipient pecuniam reddere sicut prescriptum est
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter