utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420039

Charter Number: 02420039
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1136 - 1154
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H episcopus Wint episcopo Bathonie et iustit[iariis] vicec baronibus et omnibus fidelibus et amicis suis de Sumerseta salutem Sciatis me concessisse et dedisse Roberto de Columbariis militi meo terram de Heccha quam emi finaliter de Bernerio de Ferraria ad opus ecclesie Wynt concessu regis Stephani quam etiam scripto eiusdem regis predicte ecclesie confirmavi hereditario iure possidendam sibi et heredibus suis tenendam de ecclesia Wint et de me et successoribus meis qui in ecclesia Wint canonice fuerint substituti per servitium unius militis Quare volo et firmiter precipio quod prefatus Robertus et heredes sui teneant terram illam bene et in pace et libere et quiete in bosco et in plano in pratis et in pasturis in divisis in via in semitis in aquis et extra in omni loco et omni re cum soca et saca et tol et team et infangenetheof et omnibus libertatibus et consuetudinibus illi terre pertinentibus cum quibus ego illam quietius et liberius tenui quando fuit in meo dominio Testibus Henrico nepote regis et Roberto de Cornevilla et Bernardo et Ricardo et Willelmo et alio Willelmo capellanis meis et magistro Gaufrido et magistro Willelmo et magistro Anschetillo clericis clericis Henr nep regis et Henrico de Portu et Roberto de Novo burgo et Hugone de Fiscanno et Rogero de Meleforda Gaufrido de Furnell Thoma de Monte Acuto et Hamone fratre eius Radulfo de Ponu et Osberto de Capevall Ricardo de Fiscanno et Gisleberto filio Odonis Gisleberto filio Anfridi et Gisleberto filio Hunfridi de Sartilli Engelardo camerario et Willelmo nepote eius Petro dispensatore Willelmo de Stana et Roberto fratre eius et Patricio filio Walteri de Sar et Roberto filio Alberici de Ver et Ricardo filio Giroldi de Tantona
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter