utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420042

Charter Number: 02420042
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1136 - 1148
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Wintoniensis episcopus et Glaston ecclesie minister omnibus hominibus suis de honore Glaston clericis et laicis Francis et Anglis salutem Sciatis nos ad honorem dei et beate Marie semper virginis dedisse et concessisse ecclesiam de Pocelcherche videlicet ut ex redditibus eiusdem ecclesie nocte et die lumem cerei ante ymaginem sancte Marie virginis de yialderchirche preparetur ita tamen quatinus post obitum Edwardi clerici qui nunc illam possidet in manus secretarii reducatur Hanc autem donationem et concessionem in presentia dompni Martini prioris et conventus in capitulo Glaston fecimus Si quis autem ausu temerario hanc considerationem nostram mutare infringere vel pervertere temptaverit iram et indignationem dei omnipotentis incurrat quousque satisfactionem veniat
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter