utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420044

Charter Number: 02420044
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1143 - 1148
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H[enricus] dei gratia Winton episcopus Willelmo priori et conventui ecclesie Glaston dilectis in Cristo fratribus salutem Iustis petitionibus et assensum prebere et auxilium conferre volumus atque debemus unde dilecti fratres et filii tam per nos quam per alios cognoscentes quanta vobis incumbat necessitas habere hospitium in Winton civitate terram que fuit Conani feneratoris ab eo emptam ascentiente Gaufredo priore et conventu Winton ecclesie vobis et ecclesie Glaston dedimus atque concessimus ut in eadem terra successores nostri videlicet abbates Glaston hospitentur Proinde auctoritate a deo nobis collata firmamus [et] statuimus ut eandem terram et domos ei suprapositas libere et quiete bene et in pace possideatis salvis consuetudinibus et rectitudinibus que ex eadem terra debentur priori et monachis sancti Swythuni Winton Testibus Gaufredo priore Wynton Hugone archidiacono Henrico cancellario Radulpho filio Petri Ricardo de Capella Henrico Warel et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter