utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420060

Charter Number: 02420060
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1142 - 1143
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H[enricus] dei gratia Wynton episcopus et apostolice sedis legatus omnibus fidelibus ad quos littere iste pervenerint salutem Attestatione venerabilis fratris nostri Herefordensis episcopi cognovimus Rogerum de Candos dedisse in elemosinam ecclesie de Lanthon terram de Boneshull et de Falilega et de Kenec et Robertum filium eius eandem donationem concessisse et ecclesiam de Brocword de sua donatione predicte ecclesie de Lanth superaddidisse et hec omnia litteris et sigillo domini pape confirmata esse Accepimus iamdicti episcopi attestatione dilectum filium nostrum Willelmum priorem prece nominati Rotberti de Candos concessisse matri ipsius ad subsidium eius redditus Kenec exceptis decimis capelle pertinentibus ea conditione ut post decessum matris eius aut quando melius consilium susciperet terra de Kenec cum pertinentiis suis libera et quieta remaneret ecclesie de Lanthon et ipsum Robertum de Chandos de hac conventione inconcusse tenenda in manu episcopi Hereford fidem dedisse Quia vero ex iniuncto nobis officio et utilitati ecclesiarum Anglie et indempnitati earum consulere debemus prefatam conventionem ratam et firmam manere precipimus et ne terra de Kenecestr post obitum matris Roberti aut spontaneam cessionem eius alias devolvatur nisi ad ecclesiam de Lanthon apostolica autoritate inhybemus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter