utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420061

Charter Number: 02420061
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1147 - 1148
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Wintoniensis ecclesie minister et Hil Cicestrensis episcopus omnibus fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem Nos a summo pontifice iudices delegati causam que versabatur inter ecclesiam Lanthon et ecclesiam Tynternie super parochia de Wulaveston in presentia utriusque partis hoc fine terminavimus videlicet quod canonici de Lanthon de iure suo de Alvyntone remittunt parochialia omnia monachis de Tinterna exceptis decimationibus dominii eiusdem ville quas prefati canonici sibi retinent Monachi autem facient servire capelle de Alvynton tribus diebus in septimana dominica scilicet iiii feria et vi et precipuis festivitatibus anni sicut Domini sancte Marie sanctorum apostolorum sancte Crucis sancti Stephani et sanctii Laurentii sanctorum Nicholai et Martini et sancte Marie Magdalene Ecclesia quoque de Tynternia restituit ecclesie de Lanthon terram de Modesgate quam canonici eidem ecclesie concesserant et dimidiam virgatam terre in Alvynton quam capella eiusdem ville aliquando habuerat Cetera omnia parochialia tam de Wulaveston quam de Aluredeston et Alvynton retinent sibi monachi Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter