Charter Document - 02420063
Charter Number: 02420063
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1167
Date Type: Assigned
View Map
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1167
Date Type: Assigned
View Map
Charter:
H dei gratia Wint[oniensis] ecclesie minister universis sancte matris ecclesie filiis per episcopatum Winton[iensem] constitutis salutem Ex iniuncto nobis administrationis officio compellimur ecclesiam dei et viros honestos et religiosos tueri et eos cum possessionibus suis ad ipsos canonice devolutis nostra protectione munire Ea igitur ratione confirmamus ecclesie sancti Pancratii de Lewes et dilectis fratribus nostris monachis ibidem deo servientibus ecclesias et possessiones quas in diocesi nostra iuste et canonice possident videlicet ecclesiam de Blacingeleia cum omnibus pertinentiis suis ecclesiam de Gattona cum decima de dominio et aliis pertinentiis eius et unam decimam de Fecheham et decimam de terra que fuit Baldewini et duas partes decime de Reigata et de Bethew scilicet de dominio comitis ecclesiam de Dorking cum capella de Eawachna et pertinentiis earum duas partes decime de Sira de dominio Rogeri de Clera decimam de dominio Roberti de Dunest apud Scaldef ecclesiam de Stocha iuxta Geldeford cum pertinentiis eius decimam Roberti de Heth apud Suttonam ecclesiam sancti Olavii apud Sudwercham ecclesiam de Burstov cum pertinentiis eius Has omnes ecclesias et possessiones auctoritatis nostre munimine eisdem monachis roboramus salvo in omnibus episcopali iure ex pane dei omnipotentis et nostra inhibentes nequis eos super memoratis ecclesiis et possessionibus temere vexare presumat Quod si quis iniuste attemptaverit dei indignationem nisi resipuerit se noverit incursurum Hii autem nostre confirmationis testes sunt Rad archidiaconus Hantesir Robertus archidiaconus Surreie Robertus de Limesi Alb[ertus] Summanus Petrus Romanus Robertus de Clatf Willelmus Radulfus Bernardus Robertus capellani mei Robertus elemosinarius magister Michaelis magister Willelmus frater vicecomitis magister Hugo de Cardunum Cristoferus Ioseph Alanus clerici mei Martinus la Martre Petrus et Symon filii Rich archidiaconi et multi alii