utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420064

Charter Number: 02420064
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1129 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Winton[iensis] episcopus archidiaconis et clero Winton[iensis] episcopatus salutem Quoniam ad nostri curam spectat officii Cristi fidelibus et precipue regulariter viventibus pacem et utilitatem debitam providere inde est quod omnes possessiones quas monachi de Lira iuste et canonice in nostro episcopatu adepti sunt et possident sub dei et nostra protectione tuendas suscipimus in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis videlicet ecclesiam de Clatford cum apendiciis suis in Hamtona ix libras et v solidos ecclesiam sancti Iohannis ecclesiam de Caresbroc cum apendiciis suis ecclesiam de Aretona et totam decimam de dominio domini eiusdem ville et de Haselee et de Luvecumbe et de Candecumbe ecclesiam de Freskewatre et totam decimam de dominio domini et totam decimam de dominio Galfridi filii Iordanis apud Freskewat ecclesiam de Godeshelle cum omnibus pertinentiis suis decimam de dominio domini de Bromleia Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona aliquam possessionum istarum auferre vel ablatam scienter retinere sive minuere ausu temerario presumpserit secundo tertioque commonita si ablata in integrum non restituerit et de illatis iniuriis congrue non satisfecerit dei iram et maledictionem simul et nostram incurrat Omnibus autem qui predictis monachis in his vel in aliis iusta servaverint et bona fecerint sit gratia pax et misericordia a deo patre nostro et domino Iesu Cristo hic et in eternum Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter