utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420069

Charter Number: 02420069
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1139 - 1143
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Wintoniensis episcopus et apostolice sedis legatus Roberto de Novoburgo et ministris comitis Theobaldi salutem Sciatis quod ecclesia sancti Martini Londoniensis et omnes res ei pertinentes mee sunt Quare habere mando quod resaisiri faciatis canonicos eiusdem loci et ecclesiam suam de Meldona de terra et domibus suis de burgagio comitis de Meldona unde Walterus de Pumo eos dissaisivit pro filiis et filiabus Wallac sacerdotis vicarii sui sicut ipsi saisiti fuerunt tempore Henrici regis et tempore episcopi Saresberiensis et die qua Meldona donata fuit comiti et quod inde postea captum est reddatur et in pace teneant reddendo consuetudinem comiti quam reddere solebant tempore regis Henrici in burgagio Testibus Henrico cancellario [] apud Wintoniam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter