utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420071

Charter Number: 02420071
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1143
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H[enricus] dei gratia Wintoniensis episcopus et apostolice sedis legatus iustitiario et civibus Londonie amicis suis salutem Audistis fratres karissimi quoniam in concilio Sathane tradiderimus eos omnes qui possessiones ecclesiasticas et eorum bona diripiendo invadunt Quare vos precor et moneo quod de terra sancti Martini de Crepelesgate quam violentia quorundam civitatis sicut nostis distraxit ipsi ecclesie pro amore nostro et timore dei et veneratione sancti Martini ex integro restituatis et amodo in pace possidere faciatis virtute etenim rationis vestre retundenda est eorum protervia qui inter vos insolescunt si pacem civitatis statuere proposuistis Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter