utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420072

Charter Number: 02420072
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1143
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Wint episcopus et apostolice sedis legatus iustic[ie] vicec[omiti] et omnibus civibus et amicis suis Lond salutem Licet universalis ecclesie per Angliam constitute ex officio nobis iniuncto nos cura respiciat ecclesie tamen beati Martini Lond cui presidemus tanto nos maior sollicitudo contigit quanto rerum suarum iniustam et violentam spoliationem ipsam diutius passam fuisse manifestum est in civitate London et extra et quoniam et vos satis audistis quod de perturbatoribus pacis in communi concilio nostro statuerimus et quomodo ecclesiasticarum possessionum direptores in interitum carnis Sathane tradiderimus vos tanquam caros amicos meos rogando moneo et admonendo precor quatinus predicte ecclesie nostre sancti Martini et canonicis terras suas Lond in pace tenere faciatis et maxime reedificare permittatis terras suas extra Crepelesgatam quas quorundam eiusdem civitatis violentia irrationabiliter destruxit ut vobis grates inde referam et deus retribuat et ne et vos cum ipsis ex consensu iniurie que facta est ecclesie eadem anathematis sententia involvat Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter