utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420074

Charter Number: 02420074
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1139 - 1158
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Winton ecclesie minister sancti Martini decanus venerabilibus et karissimis canonicis sancti Martini salutem Ecclesiam beati Martini puro et sincero diligentes affectu bonis et utilibus personis quantum possumus volumus illustrari Ideo universitatem vestram nosse volumus quod ad honorem vestrum et utilitatem ipsius ecclesie dominum Robertum de Limesei in concanonicum vestrum suscepimus ita ut de redditu nostro tres marcas annuatim accipiat donec primam que vacaverit prebendam quam ei concessimus ipse libere possit habere Volumus autem et mandamus ut vos hoc libenter concedatis et in concanonicum vestrum benigne suscipiatis et eam que post occurrerit prebendam illi annuatis et tunc in vestiatis In eadem vero ecclesia redditus nostros recipiendos et conservandos illi commisimus et ut sibi amodo reddantur precipimus
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter