utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420075

Charter Number: 02420075
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Enfeoffment
Date: 1147 - 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ego Henricus Wintoniensis episcopus et decanus ecclesie sancti Martini Londoniensis et totum capitulum ipsius ecclesie reddimus et concedimus Gisleberto de Messeberi terram de Masseberi tenendam de ecclesia sancti Martini et nobis hereditabiliter ipsi et heredibus suis post eum in feodum et hereditatem per servitium quarte partis unius militis faciendo ecclesie et canonicis in omnibus rebus et in omnibus temporibus et in omnibus terminis sicut milites de honore comitis Eustachii illud facient domino suo comiti hoc est in expeditionibus scutagiis et auxiliis et releviis quantum ad comitem et heredes ipsius [] omnibus que predicti milites de honore comitis Eustachii facient domino suo Et post mortem Gilberti heres dabit xxv solidos de relevamine ecclesie et canonicis et sic tenebit in pace terram suam de ecclesia faciendo supradicta Et preterea concedimus illi ut terra illa sit quieta de danegeld et murdro [] que ad regem pertinent ubicumque nos potuimus habere per donum et quietantiam de rege
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter