utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420076

Charter Number: 02420076
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Constitution
Date: 1158
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Anno ab incarnatione domini MCLVIII regnante H rege iuniori die festi sancti Calixti pape facta est constitutio prebendarum ecclesie beati Martini Lond consensu et consilio H dei gratia Wint episcopi et eiusdem ecclesie decani et Willelmi comitis Bolon eiusdem ecclesie advocati et petitione omnium canonicorum videlicet prebenda domini decani assignata est in ecclesia de Niweport et preter hoc in terra de Toleshund xx s prebende vero canonicorum tunc temporis scilicet Ricardi de Monte Acuto et Roberti de Castello assignate sunt in terra ecclesie de Maldona cum decimis et aliis pertinentiis ad eandem terram prebenda Teoldi canonici in ecclesia de Cristeshal in terris et decimis et omnibus aliis que pertinent ad eandem ecclesiam et preter hec x s in Toleshunt et x s in Hoddesdona prebenda vero Roberti de Cornevilla in terris que sunt Lond et extra Lond que valeant c s prebende vero Roberti de Limes Angerii capellani Roberti de Bolon magistri Bernardi de Bolon assignate sunt in manerio de Estria preter hec autem habebunt de bosco Nort ad domos suas faciendas et reparandas et ad focos suos faciendos et singulis annis habebunt in eodem bosco xl porcos sine pasnagio prebenda Rad Lothar assignata est in Norton et in terra de Selga et habebit de bosco Nort ad domos suas faciendas et reparandas et ad focos suos faciendos Ipse vero nec vendet nec dabit de eodem bosco aliquid et forestarius qui in bosco ponetur quatuor canonicis de Estria iuramento astrictus erit quod non patietur aliquem aut dare aut vendere aliquid de bosco inconsultis illis Si autem contingat quod rex aut advocatus beati Martini aliquam assisam super villam de Estria faciat homines de Nort communicabunt hominibus de Estria secundum tenuras suas Ecclesia de Maldona assignata est in luminariis et aliis negociis ecclesie sancti Martini Terre vero que sunt Lond et extra Lond preter assignatas prebendis canonicorum in commune canonicorum in ecclesia degentium assignate sunt et preter hec ecclesia de Witteham et capella de Barhunt et decima de Toleshunt et quidquid amplius in ecclesia excreverit Si autem aliquis canonicorum in ecclesia residentium in negocia sua ire voluerit quantum in anno eat hoc pacto ut non amplius quam xv diebus extra ecclesiam moretur nisi convenientem pretendat excusationem Si autem ultra statutum moram facere consueverit clericus in ecclesia pro eo ponatur Preterea canonici qui non frequentabunt ecclesiam vicarios idoneos in ecclesia invenient et unusquisque vicario suo annuatim xx solidos dabit et in commune canonicorum i marcam argenti et in operatione ecclesie dimidiam marcam Si autem aliquis canonicorum studio vacaverit in commune canonicorum dimidiam marcam et in operatione ecclesie dimidiam marcam dabit Et preter hec ad operationem ecclesie data est decima dominii de Estria
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter