utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420084

Charter Number: 02420084
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1139 - 1143
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Wint[oniensis] episcopus et apostolice sedis legatus venerabili fratri et amico A Lincolniensi episcopo et universo clero et populo episcopatus Lincolniensis salutem Quia iudices in portis doctores in populo constituti sumus ea que ad pacem et utilitatem civitatis Iherusalem spectant circumspecta sollicitudine providere debemus Ea propter controversiam que inter dilectos filios nostros priorem et monachos sancti Andree de North et priorem et canonicos sancti Iacobi eiusdem ville versabatur debito fine terminare volentes utrisque prioribus ante presentiam nostram evocatis prefatam controversiam que pro assonatione cuiusdam militis defuncti emerserat hac amicabili conventione celavimus Statuimus igitur ut ecclesia beati Andree Northamt et ecclesia beati Iacobi ita parrochias suas in pace et inconcusse possideant ut nec liceat corpora defunctorum extra parochias suas deferri absque voluntate et licentia prioris et fratrum ibidem deo militantium Preterea si aliquis de parochia beati Andree dum sanus fuit mores et actus suos mutare et veterem hominem exuere volens in ordine canonico maluerit deo militare quam in ordine monastico nisi prius se eidem ecclesie com promittendo contulerit liceat eiusque hoc faciat assensu prioris et fratrum sancti Andree Si vero aliquis hospes in villa defunctus fuerit liceat eius corpus deferri quo voluerit Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter