utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420085

Charter Number: 02420085
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Mandate
Date: 1139 - 1143
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Wint[oniensis] episcopus et apostolice sedis legatus Samsoni priori et conventui sancti Andree de Norht salutem Iustis petitionibus facilem prebere debemus assensum Eo nimirum intuitu postulationibus vestris annuentes ecclesias parochias decimas terras et quascunque alias possessiones donatione regum oblatione principum vel aliorum fidelium legitime adepti estis vobis et ecclesie vestre inperpetuum confirmamus et auctoritate officii quo fungimur corroboramus Statuimus etiam ne aliquis infra parochias vestras vel ecclesias construere vel aliquos cuiuslibet ordinis statuere absque vestro assensu et voluntate presumat Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter