utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420089

Charter Number: 02420089
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1129 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gracia Wint[oniensis] episcopus et sedis apostolice legatus fratri Wigoto priori de Oseneia salutem Iustis peticionibus facilem debemus prebere assensum ut fidelium devotio celerem sortiatur effectum Proinde rationabilibus postulationibus tuis assensum prebentes ecclesiam sancte Marie cui auctore deo prees et omnes ecclesie terras decimas domorum redditus et omnia que hec eadem ecclesie legitime adepta est vel futuris temporibus iustis modis adipisci poterit sub tutela sancti Petri et nostra protegenda suscipimus et presenti scripto confirmando auctoritate officii quo fungimur corroboramus videlicet quicquid Roberti de Oleio erat in Osenia cum omnibus mansuris quas habuit supra waram que est de molendinis que sunt iuxta castellum Oxenefordi et decimationes de ipsis molendinis et istas ecclesie de terra sua de Cudelenton de Weston de Hochenert de Cleid de Schenestan de Cestrenet infra burgum Oxeneford terras quas tenuerunt Ingelri Reimundus Alnotus Godwinus filius Edwacher Ermenoldus Godwinus Nichum Swetingus Cadican Segrimus iuxta murum Henricus corveiser Leofwinus claudus Godwinus monetarius Brihtric monetarius Godricus Gill Radulfus pistor Leofwinus Bupd Galfridus molendinarius et duas solidatas redditus quas tenuerat Fromundus capellanus et decimationem Nicholai de Stodeham infra Hochenert liberum servitium Hugonis Franci de dimidia hida et unam virgatam terre Etthonam totam cum omnibus ad eam pertinentibus preter molendinum et Speruseiam de dono regis Stephani prebendam lx solidorum de Bensintona xxiiii de Beintona xxiiii de Hendendona xii solidos et v solidos et v denarios et obolum et quadrantem infra burgum Oxeneford de terra illa qua dicitur octo virgate regis cum omnibus consuetudinibus ad eam pertinentibus de dono Adelidis regina unam hidam qua iacet apud Haneberg et pertinet ad Stantonam de dono Galfridii camerarii de Glintona Langeneiam cum omnibus ad eam pertinentibus de dono Roberti Folioth terram illam de feodo suo que iacet in magno vico Oxeneford de dono Hugonis de Tiwa Stanahalam cum omnibus ad eam pertinentibus et terram quam Radulfus filius Siwardi dedit et terram quam Elweua Pulc dedit Pervasores igitur harum rerum et distractores ante tribunal eterni iudicis dampnandos esse denunciamus et a presenti ecclesia eos sequestramus nisi resipuerint et Cristi patrimonium humili satisfactione reformare studuerint conservantibus autem pax sit a domino nostro Ihesu Cristo qui cum dives esset pro nobis pauper factus est ut nos sua paupertate ditaret et sua infirmitate sanaret Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter