utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420090

Charter Number: 02420090
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1129 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Wintoniensis episcopus et apostolice sedis legatus episcopis abbatibus comitibus et omnibus sancte dei ecclesie filiis per Angliam constitutis salutem Propositi nostri nos sollicitudo vementer astringit ut ita rerum ecclesiasticarum deo auxiliante debeamus providere cautelam quatinus nulla in eis possit evenire de neglectu iactura Hoc nimirum intuitu ne ecclesia beate Frideswidis de Oxenefordia futuris temporibus rerum suarum detrimentum patiatur quicquid ei a venerabili fratre nostro Rogero Saresberiensi episcopo tam in ecclesiis quam in aliis possessionibus donatum sive redditum est sibi et canonicis ibidem deo militantibus auctoritate apostolica inperpetuum confirmamus Si quis vero ausu temerario donationem predicti fratris nostri Saresberiensis episcopi perturbare et huic nostre confirmationi contraire presumpserit ultioni districte in futuro examine subiaceat nisi resipuerit et errata condigna satisfactione correxerit Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter