utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420091

Charter Number: 02420091
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1129 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H dei gratia Wintoniensis episcopus et apostolice sedis legatus venerabili fratri et amico A[lexandro] Lincolniensi episcopo salutem Ex tenore literarum domini pape accepimus eum suscepisse in tutelam et protectionem beati Petri et suam ecclesiam sancte Frideswide de Oxenfordia et omnia ei pertinentia ubi inter ceteras possessiones eiusdem ecclesie denominate sunt capelle sancte [Tr]initatis et sancti Clementis et sancte Mildride de quibus lis emersit inter abbatem Egneshamie et priorem predicte ecclesie Ad diem vero [per nos prefixum] venit prior paratus res[pondere] liti [et cum pars adversa] nulla contra [eum produxit testimonia adiudicavimus quod predictus prior] capellas illas super quibus lis predicta emerserit quiete et in pace teneat et nulla deinceps exactione vexetur
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter