utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420096

Charter Number: 02420096
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1149 - 1159
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
T[heobaldo] dei gratia Cant[uariensi] archiepiscopo totius Anglie primati apostolice sedis legato H[enricus] eadem gratia Wint[oniensis] ecclesie minister salutem Noverit discretio vestra quod super causa que coram me agitata fuit de matrimonio inter Willelmum de Saccavilla et filiam de Tresgod contracto cui filiam Anfridi vicecomitis postea iniuste superduxerat priore reclamante quia de posteriori copula prolem susceperat non de priori domnum papam Innocentium et curiam Romanam super hoc consului et tale super hoc rescriptum accepi Super quod interrogasti de sacramento coniugii breviter respondeo illam quam dixisti a patre coniugem traditam et ab eodem cui tradita fuerat patri commendatam donec statuta die in suam ille domum transduceret dico quia legitimo consensu interveniente ex eo statim coniunx fuit quo spontanea pactione sese coniugem esse consensit Non enim futurum promittebatur sed presens firmabatur Quapropter quicquid postea cum alia factum est sive in coitu sive in generatione prolis tanto reprehensibilius est secundum quanto verius primum constante enim primo quanto amplius in secundo committitur tanto magis culpa augetur Hiis igitur cognitis facile est discretioni vestre negotium presentium latoris debito fine terminare
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter