utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420106

Charter Number: 02420106
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1155 - 1163
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Wintoniensis episcopus dilectis in Cristo filiis Waltero prioris et conventui ecclesie sancte Marie de Sudwica salutem Pie postulatio voluntatis effectu debet prosequente compleri Unde et nos iustis petitionibus vestris annuentes ecclesias de Porcestria et de Wimeringis quas donatione felicis memorie predecessoris nostri Willelmi episcopi canonice adepti estis et ecclesias de Candeura et de Scaldena et ecclesiam de Wanesteda et capellam de Widelega et capellam de Waleswða ad et capellam de Nia et capellam de Candeura Scudlandi quas nostra donatione estis adepti cum omnibus ad easdem ecclesias capellasque pertinentibus vobis et ecclesie vestre possidendas concedimus et presentis scripti attestatione confirmamus Valete
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter