utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420110

Charter Number: 02420110
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1148 - 1149
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia Winthoniensis ecclesie minister venerabili fratri et amico carissimo Sugerio abbati sancti Dionysii salutem Super his que nobis per Henricum cancellarium nostrum et fratrem Savarum mandastis grates vobis referimus et rogamus vos ut cum necesse fuerit et nuntium nostrum habueritis mandatum vestrum effectui mancipetis Et quia abundans cautela non nocet et totius Flandrie potestas usque ad mare absente comite in manu comitisse est videretur nobis consilium ut nuntium nostrum et nuntium comitis Rodulfi una cum litteris vestris et nuntio nostro ad comitissam Flandrensem mitteretis et rogaretis eam ut quando necesse fuerit ad partes illas transire pro amore vestro transeundi per terram et potestatem suam salvum conductum nobis et nostris donet et in eundo et in redeundo et si quos de suis qui nos conducant ab ea postulaverimus illos nobis mittat et super his omnibus litteras suas extra sigillum suum pendentes nobis mittat in quibus hec contineantur De cetero vos rogamus ut mandetis nobis si quid de domino nostro rege Francorum vel suis accepistis et si litteras ipsius recepistis litteras ipsas vel earum exemplar nobis si placet mittatis Valete et ita per litteras vestras et nuntium vestrum erga comitissam agite ut conductum mihi firmiter donet
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter