utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420112

Charter Number: 02420112
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1129 - 1158
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus rex Anglie et dux Norm et Aquit et comes Andeg archiepiscopis [] salutem Sciatis me concessisse et imperpetuam elemosinam confirmasse Deo et ecclesie Tantonie et canonicis ibidem Deo servientibus omnes donationes que eis rationabiliter facte sunt Ex dono Willielmi episcopi fundatoris ejusdem ecclesie omnes ecclesias Tantonie cum capellis et omnibus pertinentiis suis et terram de Blakedona et ecclesiam de Kingestona cum capellis et pertinentiis suis ecclesiam de Lydyard cum pertinentiis suis ecclesiam de Legha cum pertinentiis suis ecclesiam de Hilla cum pertinentiis suis ex dono Henrici episcopi ecclesiam de Pypemynstra cum pertinentiis suis et cum capellis ex dono Roberti Aurundelli duas hidas terre apud Dissam et ecclesiam ejusdem ville cum pertinentiis suis ex dono Willielmi filii Odonis terram de Wildelanda et ecclesiam ejusdem ville cum pertinentiis suis consensu Willielmi nepotis et heredis ipsius sicut carta sua testatur Ex dono Willielmi de Moioun terram de Lydiard Ex dono Ricardi de Turbervilla concessu Hugonis fratris sui ecclesiam de Dubertono et terram de Gelialanda Ex dono Rogeri Britonis terram de Uppecota Ex dono Baldwini de Cumba terram de Mora Ex dono Galfredi Foliot unam virgatam terre et dimidiam in terra de Stantona Ex dono Osberti et Gaufridi de Hidona terram de Middledona Ex dono Baldwini de Cumba xvi acras Ex dono Hugonis de Flury viginti acras terre in Hestercumba Quare volo [] Testibus Ricardo London et Nigello Eliensi et Roberto Lincolniensi episcopis Thoma cancellario Roberto comite Le grecevie Will comite Glouc []
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter