utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420113

Charter Number: 02420113
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1158
Date Type: Internal, Episcopal, Calendar

map View Map
Charter:
[] Rei geste memoria provide litter [] futuris temporibus veritas inde comper [] nominatim omnes homines mei de Ta [] quod ego Henricus dei gratia Wynton episcopus exemplo decessoris mei [] Willelmi Gyffard episcopi Wynton canonicos meos de Tantona dilatare cupiens []et maxime pro anima Ale matris mee et Henrici regis avunculi mei et Stephani regis fratris mei dedi concessi et hac presenti carta mea confinnavi Stephano priori de Tantona [] canonicis meis et successoribus eorum imperpetuum totam terram meam in parte aquilonari extra portam orientalem ville mee de Tantona ut construant ibi monasterium et sanctuarium suum per has divisas videlicet a predicta porta orientali ville mee de Tantona usque ad portam aquilonarem per fossatum eiusdem ville et inde sicut riparia de Tane currit versus Tabrigg usque dum eadem riparia descendit inter terram [] abbatis de Glaston et terram de mora quam Baldewynus de Cumba dedit dictis canonicis voluntate et assensu meo et inde versus austrum usque ad ingressum ville mee de Tantona et sic versus occidentem usque introitum porte orientalis ville predicte in parte aquilonari vie que ducit in Tantonam et unam carucatam terre in Pitumistre et ecclesiam eiusdem loci et capellam de Otriforde et communem pasture per totum vastum meum de Blakedona et Otriford et alibi in terris meis toto tempore anni ad omnia animalia et pecora sua et hominum suorum de Blakedona et Pituminstre cum pertinentiis suis cum boscis et planis in pratis et pasturis in viis et semitis in aquis et molendinis in feriis et mercatis in stagnis et vivariis et piscariis infra burgum et extra et in omnibus locis et in omnibus rebus cum soka et saka et tol et theam et infangenetheof et cum omnibus aliis libertatibus et liberis consuetudinibus et quietantiis suis una cum emendis recipiendis de assis[is] panis et cervisie et omnibus aliis transgressionibus de omnibus hominibus suis in feodo et tenemento meo de Tantona ex dono meo vel ex dono bone memorie Willelmi Giffard episcopi Wynton decessoris mei vel cuiuslibet subditorum meorum et de omnibus que adipisci poterunt in futurum ex collatione fidelium de feodo et tenemento meo de Tantona habenda et possidenda omnia predicta sibi et successoribus suis in puram et perpetuam elemosinam imperpetuum Ego autem et successores mei omnia predicta contra omnes gentes warantizabimus predicto [] priori meo et canonicis meis ibidem deo servientibus et successoribus suis imperpetuum In huius rei testimonium huic carte mee sigillum meum apposui Dat apud Tantonam presente venerabili fratre meo Roberto dei gratia Bathon episcopo et aliis fidelibus quinto idus Octobris anno consecrationis mee xxix Hiis testibus Rad[ulph]o archidiacono Wynton Rad[ulph]o archidiacono Surr Roberto de Lemes [Alberto] Summano Roberto elemosinario
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter