utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 02420116

Charter Number: 02420116
Cartulary Title: Winchester 1070-1204 Volume 8
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1150
Date Type: Internal, A.D., Regnal

map View Map
Charter:
Anno ab incarnatione domini MCL regnante rege Stephano ego Henricus dei gratia Wyntoniensis ecclesie presul et Hyllarius tunc temporis Cristi ecclesie decanus existens petitione Baldewini comitis et Ricardi filii eius ordinem canonicorum regularium in eandem Cristi ecclesiam introduximus prioremque constituimus Statuimus itaque quatinus canonici qui tunc erant in ipsa ecclesia et seculares vocabantur quamdiu vixerint solita stipendia prebendarum suarum habeant sic tamen ut ea deserviant et sicut antea decano sic deinceps priori canonicorum regularium obediant [Obe]untibus vero ipsis absque mora prebende eorum in usus canonicorum regularium cedant Statuimus quoque de hiis qui tunc temporis persone ecclesiarum vel capellarum ad Cristi ecclesiam pertinentium erant quatinus quamdiu se legitime continuerint quod possidebant possideant Obeuntibus autem et ipsis nullus de parentella eorum tanquam per hereditatem introducatur sed fructus earum in usus canonicorum regularium redigantur et ipsi canonici regulares provideant qui ecclesias vel capellas [illas] honeste deserviant salvo iure presulis Wyntoniens[is] ecclesie Preterea constituimus [ut] quecumque hactenus eidem [ecclesie] largitione principum vel aliorum fidelium canonice concessa sunt vel in futurum canonice adipisci poterit presentis scripti nostri munimine inconcussa et inviolata permaneant In quibus que ad nostram curam pertinent perpetuis duximus exprimenda vocabulis scilicet ecclesiam de Bolra cum capellis suis de Brokeherst et de Lymneton ecclesiam de Hordhull et ecclesiam de Milneford ecclesiam de Soppeleya et capellam de Holeherst ecclesiam de Torleyar que est in insula Vecte libertates et omnes dignitates quas eadem Cristi ecclesia tempore decanorum habuerat priori canonicorum regularium concessimus et hac carta confirmavimus Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decrevimus ut eorum qui sub nostra cura sunt et se illic sepeliri deliberaverint devotioni et extreme voluntati nisi forte excommunicati vel interdicti fuerint nullus obsistat salva tamen iustitia matricis ecclesie Si quis autem huic constitutioni [nostre] inobediens esse obviare pervertere contraire non parere temptaverit iram omnipotentis dei incurrat Cunctis autem eandem Cristi ecclesiam amantibus honorantibus manu tenentibus sit pax eterna salus ab ipso domino nostro Ihesu Cristo qui cum patre et spiritu sancto vivit et regnat deus per omnia secula seculorum Amen
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter